- COPTAE
- COPTAEsive placentae, Graece τραγήματα, Hierophilo.Alias τράγημα simplex quid et sic siccatum est, ut uvae passae, caricae, palmulae et similia: πέμμα vero, compositum et coctum. Vide in fra in voce Tragema. Sed Coptaria, eadem cum pastillis et turundis Chirurgorum, quae formâ longiore et rotundâ plerumque fiebant, ut instar haberent dactyli vel balani. Unde κολούρια quoque, item κόλουραι ὑπομήκεις (pro κολλύραι) Theomnesto Hippiatro, apud Salmas. ad Solin. p. 1333. Κόπτειν vero verbum proprie tinearum est; unde σητόκοπα ἱμάτια, vestes tineis pertusae, ἄκοπα, a tineis illaesae; Idem, p. 949. Erat autem Copta placentae genus, cui contusae (unde nomen) species aut legumina commiscebantur. Martialis, l. 2. Epigr. 85. v. 1.Vimine clausa levi niveae custodia coptae.Hoc tibi Saturni tempore munus erit etc.Ita quidem Iunius et Critici quidam, sed Ramiresius coctae legie hôcque nomine decoctam nivem refrigeratam intelligit. Idem de Copta Rhodia, l. 14. Epigr. 68.Peccantis famuli pugnô ne percute dentes:Clara Rhodos coptam quam tibi misit, edat.Ubi copiam, fuisse placentam ex siligine, amygdalis, nucleis, passulis etc. docent Eruditi. Rhodiam tamen adeo duram fuisse, iocatur Poeta, ut dentes, nisi firmos, pene elideret sicque colaphi vice servis mandenda posset porrigi: instar enim panis erat buccellati, Farnabius ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.